monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 58, 8
Librum tuum, quem pro Theodosio principe prudenter ornateque compositum transmisisti, libenter legi; et praecipue mihi in eo subdivisio placuit. Cumque in primis partibus vincas alios, in penultimis teipsum superas. Sed et ipsum genus eloquii pressum est et nitidum: et cum Tulliana luceat puritate, crebrum est in sententiis. Iacet enim (ut ait quidam) oratio in qua tantum verba laudantur. Praeterea magna est rerum consequentia, et alterum pendet ex altero. Quidquid assumpseris, vel finis superiorum, vel initium sequentium est. Felix Theodosius, qui a tali Christi oratore defenditur. Illustrasti purpuras eius, et utilitatem legum futuris saeculis consecrasti. Macte virtute: qui talia habes rudimenta, qualis exercitatus miles eris? O si mihi liceret istiusmodi ingenium non per Aonios montes et Heliconis vertices, ut Poetae canunt, sed per Sion et Itabyrium , et Sina excelsa ducere. Si contingeret docere quae didici: et quasi per manus mysteria tradere Prophetarum , nasceretur nobis aliquid quod docta Graecia non haberet.